라틴어 문장 검색

est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 577:1)
Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 349)
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2172)
auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 378)
Crucior, lapidem non habere me, ut illi mastigiae cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4127)
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 242)
ipsus escae maxumae cerialis cenas dat, ita mensas exstruit, tantas struices concinnat patinarias:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 117)
ego tibi hanc hodie probe lepideque concinnatam referam temperi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 3, scene 22)
tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi dedit alia mulier ut concinnandam darem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 145)
Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 26)
numquam erit alienis gravis qui suis se concinnat levem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 274)
Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 334)
non minus si lucerna concinnata oleique plena et accensa in eo loco operta fuerit conlocata et postero die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei et enlychnii ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum habere aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장34)

SEARCH

MENU NAVIGATION