라틴어 문장 검색

cornua cana gelu mirantibus extulit undis Hebrus et exanguem glacie timor adligat Histrum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:107)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
Adspice sudantes venerando pondere fratres, divino meritos semper honore coli, iusta quibus rapidae cessit reverentia flammae et mirata vagas reppulit Aetna faces.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam1)
haud equidem inmerito tanta virtute repressas Enceladi fauces obriguisse reor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam16)
mirata relucent limina;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix42)
Quid rear, adfatus quod non mihi dirigis ullos nec redit alterno pollice ducta salus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium1)
Hic vero interitum fratris miratus Echion inscius, auctorem dum vult temptare nocendo, te, Dea, respexit, solam quam cernere nulli bis licuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia64)
Delibat dulcia nati oscula miratusque refert:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:220)
sed divae, multoque minus quod rere, sorores in nostras (nimium!)
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:116)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
"Signa quidem, sociae, divos attollere contra nec fas est nec posse reor;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:39)
"en tibi prisca quies renovataque saecula rursus, ut rebare, vigent?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:184)
haec sunt, quae primis olim miratus in annis patre pio monstrante puer.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:17)
nec iam cornipedem Thybrino gramine pascis, ut rebare, tuum?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:75)
Chaldaea mago seu carmina ritu armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis obsequium Marci mores potuere mereri.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:152)

SEARCH

MENU NAVIGATION