라틴어 문장 검색

Quod si forte contigerit in aliquo nos legem amicitiae praeterire, vitemus superbiam, et amici gratiam humilitatis beneficio repetamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:25)
Quae sunt, rogo, illa vitia, pro quibus amicitiam paulatim dicis esse solvendam?
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:32)
Vides ne, in quibus ab his qui merentur solvenda est amicitia?
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:10)
Si tamen haec omnia patiaris ab illo quem semel in amicitiam suscepisti, non statim eam rumpendam dicimus, sed paulatim solvendam, talis que servetur antiquae amicitiae reverentia, ut licet ipsum a secretis tuis amoveas;
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:37)
Exilium patitur arbor quecumque tributum Germinis et fructus Nature soluere nescit, Cuius mercari fructu meliore fauorem Contendens aliasque suo precellere dono, Quelibet et semper de partu cogitat arbor.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 12:3)
Si labor accusat nostros in munere tanto Deffectus honerique manus succumbere nostro, Hoc decus excusat, soluens objecta pudoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:10)
Forma, figura, modus, numerus, mensura decenter Membris aptatur et debita munera soluit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 12:4)
Infantes docet ipsa loqui linguasque ligatas Soluit et in propriam deducit uerba monetam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:12)
Qua racione regat pars partem quaue regatur, Cur nomen substans aliis, uel cetera pingens, Materie gerat officium formamque figuret Verbi, cur redeat in se, cur transeat actus Fedus amicicie, cur uerbis nomina seruant Et uerbo iunctum soluat sua federa nomen, Que nisi conueniant oracio muta iacebit Nec plenos sensus uox decurtata loquetur;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:30)
Illic Porfirius archana resoluit, ut alter Edipodes nostri soluens enigmata Spingos.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:3)
Quis numerus numerans censetur, quis numeratus, Quis repetit, quis distribuit, quis colligit, aufert, Addit et ad primum radices extrahit ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:21)
Hoc dono Zephyrus Nature matris amorem Mercatus, proprium uectigal soluit eidem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 10:8)
Oscula multiplicat repetens et in ore sigillans Imprimit expresse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:8)
complexu brachia nectens, Colla ligans animoque simul cum uoce salutans, Illam congeminans iterat repetitque salutem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:9)
Difficiles igitur aditus facilemque ruinam Cum Fronesis uideat, magno succenditur estu Sollicite mentis, uictique labore iugales Nec iuga ferre uelint nec soluere iura magistre, Ignarique uie, callem mirentur ineptum Gressibus, et pedibus gradiendi iura negantem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION