라틴어 문장 검색

Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi, Servium Sulpicium In Reprehensis Scaevolae Capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 21:1)
Sed porcam et hostias quasdam praecidaneas, sicuti dixi, appellari, vulgo notum est, ferias praecidaneas dici, id, opinor, a volgo remotum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VI 10:1)
Opinati enim sunt plerique κυάμουσ legumentum dici, ut a vulgo dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 11:1)
Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 1:1)
ELEGANTIA orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 2:1)
dein, quia plerique quae delicta reprehenderis malivolentia et invidia dicta putant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 3:3)
Eius anuis causa, opinor, quae est emortua.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 3:2)
Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 1:1)
Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum De Moribus, inter ea quae reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivos patri adoptatori inter praemia patrum prodesset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 16:1)
Sed, opinor, assidua veterum scriptorum tractatione inoleverat linguae illius vox quam in libris saepe offenderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 4:1)
Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret, Sinni, inquit, Capitonis, doctissimi viri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 10:1)
Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 3:1)
Horum versuum sensus atque ordo sic, opinor, est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, II 11:1)
Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione quam pro Rodiensibus in senatu dixit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 1:1)
et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION