라틴어 문장 검색

est enim ingens ei cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas, quod vel ex praecedentibus licet vel ex his quae mox dicentur opinari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 21:4)
Ergo si oportunitas necessariae reprehensionis emerserit, sic a philosopho proficiscetur, ut et tecta et efficax sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 24:1)
Novas mihi duas disciplinas videris inducere interrogandi vel etiam reprehendendi, ut alacritas utrimque his ad quos sermo est excitetur, cum dolor semper reprehensionem vel iustam sequatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 1:2)
Primum, inquit Eustathius, hoc teneas volo, non de ea me reprehensione dixisse quae speciem accusationis habet, sed quae vituperationis instar est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 2:1)
nam tanta inter ipsos familiaritas fuit, ut Ilione, filia Priami, Polymestori nuberet Thracum regi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 152)
reprehensio enim crudelitatis est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6542)
immo pro 'vel'. necdum perfecta nimiae familiaritatis est signum, quod ei recitabat carmen nondum ad limam redactum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 261)
'limina' autem ait interiorem familiaritatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5042)
Itaque cum per universam convictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone eius mentis meae resedit intentio, quo Q. Caecilium superstitiosis vanitatibus etiamnunc inhaerentem disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 5:1)
cum enim saepe mecum ageres, ut de amicitia scriberem aliquid, digna mihi res cum omnium cognitione nostra familiaritate visa est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:1)
sic, cum accepissemus a patribus maxime memorabilem C. Laeli et P. Scipionis familiaritatem fuisse, idonea Laeli persona visa est quae de amicitia ea ipsa dissereret, quae disputata ab eo meminisset Scaevola.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 5:4)
eorum querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:3)
est etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria - iam enim a sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:1)
equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili, A. Vergini familiaritate delector.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 128:6)
etsi satis, inquit, mihi videbar habere cognitum Scaevolam ex eis rebus quas audiebam saepe ex C. Rutilio, quo utebar propter familiaritatem Scaevolae nostri, tamen ista mihi eius dicendi tanta laus nota non erat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION