라틴어 문장 검색

Sine frigore autem reprimunt cocta mala Cotonea, malicorium, aqua calida, in qua verbenae coctae sunt, quas supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장14)
Fereque quae vehementer reprimunt et refrigerant, durant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장19)
At si neque inflammatio neque febris sed tantum praecordiorum dolor est, protinus calidis et siccis fomentis uti licet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장18)
Mel purgat, rosa reprimit simulque siccescere non sinit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장20)
admovenda partibus iis, pro quibus metuimus, sicca et calida fomenta sic, ne statim vehementissimi calores incipiant, sed paulatim increscant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장5)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est (11, 1), antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus validioribus, totum corpus circumdet maximeque involutis extinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장20)
Tum interposito die convenit caput ad cutem tondere, aqua deinde fovere, in qua verbenae aliquae decoctae sint vel ex reprimentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장41)
Curatio prima est supra praecordia imponere quae reprimant cataplasmata, secunda sudorem prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장6)
si dura, in isdem sorbi-tionibus subsistendum, inponendumque praecordiis quod simul et reprimat et molliat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장32)
fomentis siccis calidisque utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장48)
Utilia etiam sunt cataplasmata, quae reprimunt, maximeque si corpora teneriora sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장63)
Suppurationes autem, quae in aliqua interiore parte oriuntur, ubi notae fuerint, primum id agere oportet per ea cataplasmata, quae reprimunt, ne coitus inutilis materiae fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장53)
deinde opus est fomento umido et calido.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장12)
Opus est deinde fomentis umidis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장15)
thorax fomentis cataplasmatisque calidis aut siccis aut etiam umidis adiuvandus est, et postea vel malagma superimponendum, vel certe ceratum ex cyprino vel irino unguento.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION