라틴어 문장 검색

sed tamen 1 tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem pondere nivali seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:5)
omnis in absentem belli manus ardet Achillem, nomen Achillis amant, et in Hectora solus Achilles poscitur, illum unum Teucris Priamoque loquuntur fatalem, quis enim Haemoniis sub vallibus alter creverit effossa reptans nive?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권190)
"dicor et in teneris et adhuc reptantibus annis, Thessalus ut rigido senior me monte recepit, non ullos ex more cibos hausisse nec almis uberibus satiasse famem, sed spissa leonum viscera semianimisque lupae traxisse medullas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권45)
quid te post cineres deceptaque funera matris tutius Inoo reptantem pectore, Baeche?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus41)
"iuravit tibi iam nivalis Arctus, nunc magnos Oriens dabit triumphos."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Via Domitiana46)
hic tibi solemni memorabit carmine, quantus Iliacas Geticasque domos quantusque nivalem Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis terrueris quem te pecoris possessor Hiberi, quem tulerit saevae Mareoticus arbiter arae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis36)
macte, quod et proles tibi saepius aucta virili robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti - aptior his virtus, citius dabit illa nepotes - , qualis maternis Helene iam digna palaestris inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten15)
quo sospite natos non cupii, primo genitum quem protinus ortu implicui fixique mihi, cui verba sonosque monstravi questusque et vulnera caeca resolvi, reptantemque solo demissus ad oscula nostra erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes exsopire genas dulcesque accersere somnos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum47)
"indigna parumne pertulimus, divae Veneris quod filia longum reptat et Illyricas deiectat virus in herbas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권109)
sic orsus aperto flagrantes immisit equos, non ocius alti in terras cadit ira Iovis, si quando nivalem Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae armavitque in nube manum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권121)
sic tener Odrysia Mavors nive, sic puer ales vertice Maenalio, talis per litora reptans improbus Ortygiae latus inclinabat Apollo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권362)
illum et cognatae stagna indignantia Lernae, floribus et vernis adsuetae spargere Nymphae, et Nemees reptatus ager, lucosque per omnis silvicolae fracta gemuistis harundine, Fauni, ipse etiam e summa iam tela poposcerat aethra Iuppiter, et dudum nimbique hiemesque coibant, ni minor ira deo gravioraque tela mereri servatus Capaneus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권216)
fessis hic flumina monstrat Hypsipyle Danais, hic reptat flebilis infans, hic iacet, extremum tumuli circum asperat orbem squameus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권86)
volat ocior euro, ceu modo carceribus dimissus in arva solutis, verberibusque iubas et terga lacessit habenis increpitans Caerumque levem Cygnumque nivalem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권201)
"nec degener ille sanguinis inque meos reptavit protinus arcus, tela puer lacrimis et prima voce poposcit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권269)

SEARCH

MENU NAVIGATION