라틴어 문장 검색

Ut his duabus intentionibus satisfiat, hac via insistere licet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 7:2)
Si quis actiones suas ita inter se commitat et contemperet ut in aliquibus earum singulis factionibus vel populi combinationibus satisfaciat, harmonia erit tanto perfectior.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:8)
Hanc igitur naturae infinitatem indeterimantamque potentiam philosophia sponte repudiat Nihil enim, quod infinitum est, vel scientia potest colligi vel mente comprehendi, sed hinc sumpsi sibi ipsa ratio, in quibus possit indagatricem veritatis exercere sollertiam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:15)
ij vj x xiiij xviij xxij, quos si dividas, unam recipient sectionem ceteram repudiantes, quod secunda divisio ab inparis medietate partis excluditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 4:5)
— Nec ambigo, inquam, quin perpesso satisfacerem dolore facientis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:18)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
Maximeque commemorabant nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio dare voluisse, cum Deiotarus, qui dedisset, tamen ei satisfecisset.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 69:4)
Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini!
(카이사르, 내란기, 2권 32:30)
postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.
(카이사르, 내란기, 3권 60:7)
Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장3)
Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장7)
Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장7)
regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장3)
sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 89장2)
Id Asclepiades iure ut vanum repudiavit, atque in nullo die, qua par inparve esset, iis vel maius vel minus periculum esse dixit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장55)

SEARCH

MENU NAVIGATION