라틴어 문장 검색

Quamvis simplici verbo asserui, magis studiosae plebeiae requirendum amorem quam nobilis mulieris atque decorae, non tamen intelligere debes nobilis mulieris non esse laudandum atque peroptandum amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 10:2)
Nam etsi alium amare disponerem, nec vos quaerere nec me vobis insinuare deceret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 11:3)
Nihil enim earum videtur expedire utilitatibus hac vos pro eis sollicitudine fatigari, quum vestris per omnia ministeriis mea sit annexa voluntas, cui imperari non potest peritissimi hoc Donati vobis insinuante doctrina:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:8)
Nullius in hac lite requirere curo arbitrium, si vestra vultis dicta recta indagatione perquirere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 15:2)
Quia igitur Tullii nobis insinuante peritia quae recentiori sunt dicta colloquio facilius possunt memoriae gremio commendari, vestris novissime dictis primitus respondere insistam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 3:3)
Quia vix tamen unquam aliquis sine carnis crimine vivit, et clericorum sit vita propter otia multa continua et ciborum abundantiam copiosam prae aliis hominibus universis naturaliter corporis tentationi supposita, si aliquis clericus amoris voluerit subire certamina, iuxta sui sanguinis ordinem sive gradum, sicut superius edocet plenarie de gradibus hominum insinuata doctrina, suo sermone utatur et amoris studeat applicari militiae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 7장: 사제의 사랑 1:10)
Si enim videris amantem occasiones in coamantem requirere varias vel falsa impedimenta opponere, de ipsius non diu speres amore gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:5)
Talis ergo amator, si solitos requirat amplexus et prioribus exigat gaudiis honorari, a prioris aula penitus excludatur amantis et longe quasi abiiciatur incognitus, quia nulla super hoc sibi possunt opitulari servitia, nisi mulier sibi velit exsistere gratiosa.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:4)
Sed si hanc fuerit mulier largita licentiam, si amator quidem ea licentia fuerit usus, adeo frustra pristinum requirat amorem ac si istud nulla impetrata licentia peregisset.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 4:4)
Hic autem fructu laboris assumpto prioris dominae requirit amplexus et secundae tergiversatur amanti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 17:4)
Frontemque curis solicitam explica, Scyphumque jucundus require Purpureo gravidum Lyaeo.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 2:1)
Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 5:6)
Nassovi secura tui, desiste tumentes Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque Objurgare notos, tardamque requirere puppim:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 11:1)
Paulatim in rigidum hic vita insinuata cadaver Motu aegro vix dum redivivos erigit artus.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 5:4)
jam cautius exit, Et leviter sese insinuat revolubile lignum.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION