라틴어 문장 검색

ex quo liquet appetitum inflammandi per se effectum illum stupendum non operari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:4)
Etiam diligentiae nostrae esse putavimus, experiri si forte capi possint rationes corporum non tangibilium sive pneumaticorum, respectu corporum tangibilium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 392:1)
Sed maxime omnium se ostendit appetitus iste, si discontinuatio tentetur usque ad fractiones minores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:9)
Nam electrica operatio (de qua Gilbertus et alii post eum tantas excitarunt fabulas) non alia est quam corporis per fricationem levem excitati appetitus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:4)
et se facile conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur et fraenaretur per alios corporum appetitus et necessitates, quae istam coitionem disturbant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:15)
Quamvis enim videri possit in aliquibus hic motus esse motus tantum per accidens aut per consequens, respectu motus congregationis minoris, quia nequeunt coire homogenea, nisi heterogeneis exclusis et remotis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 457:4)
Nobis autem corporum naturalium appetitus ubique serio perscrutantibus occurrit iste motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:2)
Hujus autem appetitus imago ex parte tantum cerni potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:9)
Proposuimus itaque jam species sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in natura maxime catholica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:1)
At contra metalla diversa copia et densitate multum conveniunt (praesertim respectu vegetabilium, etc.)
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 491:18)
Corruptelae enim interdum et subinde tentantur, quod si quis importunitati pateat, aut respectibus levioribus ducatur, haec ei ubique aderint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:18)
Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 6:2)
Filium alloqui quis non poterit nisi ut pater, uxorem nisi ut maritus, inimicum nisi salva dignitate, ubi amico conceditur loqui prout res postulat, neque ad respectus personae alligatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:18)
a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
(불가타 성경, 집회서, 41장25)
sed alio quodam modo infeliciores esse improbos arbitror impunitos, tametsi nulla ratio correctionis, nullus respectus habeatur exempli.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION