라틴어 문장 검색

MenalcasTale tuum carmen nobis, divine poeta, quale sopor fessis in gramine, quale per aestum dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS28)
quis puer ocius restinguet ardentis Falerni pocula praetereunte lympha?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 117)
convivas avidos cenam servosque timentis tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:27)
nam ut vascula oris angusti superfusam humoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 95:1)
"Quoniam quidem circumventus", inquit, "ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam."
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장13)
si domum tuam ardentem restinxero aut, ne concidat, excepero, tibi beneficium dabo ;
(세네카, 행복론, Liber V 108:2)
Quid Cimbrorum Teutonorumque tot milia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantae cladis notitiam ad suos non nuntius sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:5)
Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:2)
Edendi mihi erit bibendique finis desideria naturae restinguere, non implere alvum et exinanire.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 103:1)
ne superfusis violator undis
(세네카, Thyestes 597:1)
Porphyrion Pangaea rapit, Rhodopenque Damastor Strymonio cum fonte levat, veniensque superne intorto calidum restinguit flumine fulmen;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium9)
tantum impudentia sese ingerentum ponderis habet, etiam fasci cum tributario nomine ipsorum nil superfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 3:2)
mones assiduitatem furentis incendii aqua potius oculorum quam fluminum posse restingui;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 5:4)
nec quod tibi Setia canos restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris quam gemitus, sed et ipse iuvat 1?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati46)
cineremque oculis et crimina ferto, si qua sub uberibus plenis ad funera natos ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit pectus et ardentes restinxit lacte favillas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum11)

SEARCH

MENU NAVIGATION