라틴어 문장 검색

tum vulgus euntem auctorem pacis servatoremque deumque conclamat gaudens atque ignibus implet honestis, iamque iter ad muros cursu festinus anhelo obtinet et miseros gaudet vitasse parentes, eum genitor - steteruntque ambo et vox haesit utrique, deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권301)
ceu redeunt nubes, ceu circumflantibus austris alternus procumbit ager, ceu gurgite cano nunc retegit bibulas, nunc induit aestus harenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권23)
stabat tunc forte parenti proxima, dum coetu Capaneus laudatur ab omni Ditis et insignem Stygiis fovet amnibus umbram, protinus abrupta terrarum mole sub astris constitit, exsultant manes, quantumque profundae rarescunt tenebrae, tantum de luce recessit, excipit atra soror dextraeque innexa profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권33)
- iaculis et voce superba tecta incessentem, magno prius omnia planetu implet et ex muris ceu descensura profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권189)
sed ambo deficiunt fixique silent, tandem ora retexit Argia, corpusque tamen complexa profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권174)
His beati Petri flagellis simul ex exhortationibus animatus famulus Christi Laurentius mox mane facto uenit ad regem, et, retecto uestimento, quantis esset uerberibus laceratus, ostendit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI.5)
Erat autem in uilla non longe posita quidam adulescens mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum percipiendae elimosynae gratia uenire consueuerat, qui ne unum quidem sermonem umquam profari poterat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION