라틴어 문장 검색

Igitur consularis pastis cruore luminibus, ut fera, quae gustatum semel sanguinem semper sitit, duplicare tormenta iubet et saevum dentibus frendens similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod non potuerat robur virile reticere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 4:1)
Cumque ego silentio magis quam litteris denegarem et pudore reticentis pudorem suffunderem postulantis, avunculum mihi opposuit precatorem, qui et liberius pro alio peteret et pro reverentia sacerdotii facilius inpetraret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:4)
Nam ut hucusque reticerem et biennium praeterirem silentio, non fuit dissimulationis, ut male aestimas, sed tristitiae incredibilis, quae ita meum obpressit animum, ut melius iudiearem tacere inpraesentiarum, quam nihil dignum illius laudibus dicere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:3)
Huius tam gloriosae victoriae origo Marcella est tuque caput horum et eausa bonorum, quae scis me vera narrare quae nosti vix de multis pauca dicere, ne legenti fastidium faciat odiosa replicatio et videar apud malivolos sub occasione laudis alterius stomachum meum digerere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 10:11)
at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:12)
quo magis ipsae omnia summo opere hos vitae poscaenia celant, quos retinere volunt adstrictosque esse in amore, ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis protrahere in lucem atque omnis inquirere risus et, si bello animost et non odiosa, vicissim praetermittere [et] humanis concedere rebus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:24)
Reticente Avieno Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 16:1)
In qua quidem re, quo vobis studium nostrorum magis conprobetur, non reticebimus rem paucissimis notam, reprehensum Euripidem ab Aristotele, qui ignorantiam istud Euripidis fuisse contendit, Aetolos enim non laevum pedem habere nudum, sed dextrum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 19:1)
Adiecta hac una consultatione reticebo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:1)
Parcae, Me reticente, dabunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:44)
Suspiras, retices, gemis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI3)
Tertia res haec est, quod si cui forte legeris, Sis licet usque malus, non odiosus eris.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, I5)
Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti - Ficta Saguntino cymbia malo luto - , Argenti furiosa sui cum stemmata narrat Garrulus et verbis mucida vina facit.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI1)
sicut nec formosus, quia derivatum est a forma, ut a specie speciosus, ab odio odiosus, a genere generosus, ab scelere scelerosus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3592)
aut certe heroum secutus est morem, quibus quam mentiri turpe fuerat, tam vera reticere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3783)

SEARCH

MENU NAVIGATION