라틴어 문장 검색

mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio, gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita in iuvene et in tantis neglegenda rebus, iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 33:1)
"Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:5)
Nunc ideo regni siderii iustis precibus atque piis aula pulsetur, et impetret supplicantis affectus quatenus mundi gubernator eternus condescensui tanto premia coequata retribuat, et ad auspitia Cesaris et Auguste dexteram gratie coadiutricis extendat;
(단테 알리기에리, Epistolae 62:3)
Itaque, cum in dogmatibus moralis negotii amicitiam adequari et salvari analogo doceatur, ad retribuendum pro collatis beneficiis plus quam semel analogiam se mihi votivum est;
(단테 알리기에리, Epistolae 93:2)
Utcunque erit, juvabit tamen famam viri, omnium saeculorum facile principis, pro virili parte me ipsum consecrasse, factaque ejus pulcherrima memoriae tradidisse Latina immortalitate donata.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PROOEMIUM.3)
"Filia Babylonis misera, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:23)
"Superest mihi corona iustitiae, quam retribuet mihi dominus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:7)
Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet, paulum quieti dedit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 71:1)
qui nisi contra corpora retribuat rebus recreetque fluentis, omnia iam resoluta forent et in aëra versa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 9:3)
Phaedon ex cohorte Socratica Socratique et Platoni perfamiliaris adeo, ut Plato eius nomini librum illum divinum de inmortalitate animae dicaret, servus fuit forma atque ingenio liberali.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 41:2)
Non est inmortalitas in luctu vivere.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 25:4)
ut vivat, ut decore vivat, et ut inmortalitas illi successione quaeratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 23:3)
unde Vergilius si fratrem Pollux alterna morte redemit, qui inmortalitatem suam cum fratre partitus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6014)
nam et Ciceronem in prima Philippicarum ita aiunt dixisse putasne eum inmortalitatem mereri voluisse?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3483)
sane quidam 'deo' pro inmortalitate dictum volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3645)

SEARCH

MENU NAVIGATION