라틴어 문장 검색

de qua Lucanus Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla signiferi regione poli, nisi poplite lapso ultima curvati procederet ungula tauri (3.253).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7955)
succiso poplite gygen excipit ordo est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7592)
excipit et succidit poplitem, ut postibus haesit adesis et scuta latentia condunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7593)
'poples' autem 'po' correpta est, sicut in Sereno legitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7595)
poplite palmum ea parte, qua plurimum poterat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 6991)
'retuso' hoc est gurdo, quo magis vites quassantur, non putantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3016)
ferro laede retuso 'retuso' obtuso, quo vites quassantur potius, quam putantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3018)
tuus autem deus non digito uno redundat sed capite collo cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pedibus feminibus cruribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 99:5)
ex quibus et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in Hirpinis et in Asia Plutonia, quae vidimus, et sunt partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae, quae acuta ingenia gignant, aliae, quae retusa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 115:13)
date mihi ducem, qui me ducat ad liberos meos, nam succisi poplites membra non sustinent'?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 1:4)
Rudis enim novacula et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat thecam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:27)
Accessi primumque pedis vestigia tinxi, poplite deinde tenus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:8)
Ictus erat qua crus esse incipit et qua mollia nervosus facit internodia poples.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:16)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
trepidantem et terga parantem vertere succiso liquerunt poplite nervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 34:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION