라틴어 문장 검색

Pincernam crucis esse reum sentencia prodit, Crux punit meritum iure fauente cruci.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:25)
satis ut puto crinium crimen, quod illi quasi capitale intenderunt, refutatur.
(아풀레이우스, 변명 4:18)
ceterum me etiam ueneficii reum postularent;
(아풀레이우스, 변명 39:16)
sic accusas, ut omnia a reo percontere, nihil ipse adferas cognitum.
(아풀레이우스, 변명 52:9)
"hunc ego, domine Maxime, reum apud te facere institui?"
(아풀레이우스, 변명 100:25)
"ego quidem pro hospitii salute et homicida sum et reus capitis inducor, at ille non contentus quod mihi nec assistendi solacium perhibuit, insuper exitium meum cachinnat."
(아풀레이우스, 변신, 3권 6:7)
Sed haec etiam spes hilarior in capitale processit exitium:
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:4)
Tunc spatham illam secum asportans hortulanus inscenso me concito gradu recta festinat ad civitatem, nec hortulum suum saltem curans invisere, ad quempiam sibi devertit familiarem, cunctisque narratis deprecatur periclitanti sibi ferret auxilium seque cum suo sibi asino tantisper occultaret, quoad celatus spatio bidui triduive capitalem causam evaderet.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:4)
Tunc demum clamatus inducitur etiam reus et exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae patronis denuntiat praeco neque principia dicere neque miserationem commovere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:3)
quibus autem verbis accusator urserit, quibus rebus diluerit reus, ac prorsus orationes altercationesque neque ipse absens apud praesepium scire neque ad vos quae ignoravi possum enuntiare, sed quae plane comperi ad istas litteras proferam.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:5)
ne sim reus et dignus odio,
(ARCHIPOETA, I9)
et torquebit reos perenniter
(ARCHIPOETA, I99)
reum tempestatis orte,
(ARCHIPOETA, II32)
reus tibi vereor te
(ARCHIPOETA, II39)
instituta principum sprevit ausu reo.
(ARCHIPOETA, IX40)

SEARCH

MENU NAVIGATION