라틴어 문장 검색

Alchymista enim spem alit aeternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:2)
qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장45)
Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장47)
An ut tu quoque me cum rea falsis criminationibus agiteris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:4)
Delatorem, ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret, impedisse criminamur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:4)
Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque, ut qui modus sit tuae curationis intellegam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:1)
— Uix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:12)
‘Quid tu, homo, ream me cotidianis agis querelis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:3)
Nemo erat, qui modo aliquam iacturam facere posset, quin aut vadimonio teneretur aut in reos referretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:4)
Itemque praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet, proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui fecissent potestatem.
(카이사르, 내란기, 3권 1:7)
nonne reus Musis pariter Nymphisque tenebor, si tacitus soli praetereare mihi?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus2)
damnat voce reos, petiit quos Marte tyrannos.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:43)
praedonem lembo profugum ventisque repulsum suscepit merito fatalis Tabraca portu expertum quod nulla tuis elementa paterent hostibus, et laetae passurum iurgia plebis fracturumque reos humili sub iudice vultus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:187)
non insidiator oberrat facturus quemcumque reum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:54)
tremuit quos Africa nuper, cernunt rostra reos.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION