라틴어 문장 검색

it, redit et narrat, Voltcium nomine Menam, praeconem, tenui censu, sine crimine, notum et properare loco et cessare et quaerere et uti, gaudentem parvisque sodalibus et lare certo et ludis et post decisa negotia Campo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 736)
unde simul primum me dimisere Philippi, decisis humilem pennis inopemque paterni et laris et fundi, paupertas impulit audax ut versus facerem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 226)
hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt verbis, verum non pastor Menalcas, sed Vergilius est intelligendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 266:1)
Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:3)
" Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 2:2)
Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:3)
decretis agendum est, ut revellatur penitus falsorum recepta persuasio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 34:2)
veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 27:9)
Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos suos reciderunt!
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 66:4)
non poteris revelli, cum voles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:9)
sed quoniam a toto particulam revelli placet et unam contradictionem manente lite integra solvere, faciam rem non difficilem, causam deorum agam.
(세네카, De Providentia, book 1 2:3)
utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 74:3)
credas innare reuolsas Cyclaclas.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 12:10)
"at ille uictoribus id ipsum imputaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine uitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 20:4)
"quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris Deidamian eat viduaque e sede revellat attonitam et magni clamantem nomen Achillis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권37)

SEARCH

MENU NAVIGATION