라틴어 문장 검색

mundum revelli sedibus totum suis ipsosque rupto crederes caelo deos decidere et atrum rebus induci chaos.
(세네카, 아가멤논 10:30)
non poteris revelli, cum voles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 190:9)
sed quoniam a toto particulam revelli placet et unam contradictionem manente lite integra solvere, faciam rem non difficilem, causam deorum agam.
(세네카, De Providentia, book 1 2:3)
Seneca, retecta, in aperto posita, quae manu prenderem, quaedam obscuriora et in recessu, quaedam non continua sed ex intervallis redeuntis, quae vel molestissima dixerim, ut hostis vagos et ex occasionibus adsilientis, per quos neutrum licet, nec tamquam in bello paratum esse nec tam- quam in pace securum.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 2:3)
utrique enim pecunia sua obhaesit nec sine sensu revelli potest.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 74:3)
vidi ipsa, vidi nocte discussa inferum et Dite domito spolia iactantem patri fraterna, cur non Tinctum et oppressum trahit ipsum catenis paria sortitum Iovi Ereboque capto potitur et retegit Styga?
(세네카, Hercules Furens 1:24)
Mittens Erebo vile pro cunctis caput, arcana sacri voce ni retegis tua.
(세네카, 오이디푸스 7:10)
credas innare reuolsas Cyclaclas.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 12:10)
sed procul inclusas audit ridere puellas, lucus ubi umbroso fecerat orbe nemus, femineae loca clausa deae fontesque piandos impune et nullis sacra retecta uiris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 911)
videas hic crasso fusa metallo antra Rheae fetamque lupam, quam fauce retecta blandiri quoque terror erat;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 9)
Peleaque virgo quaeritur, ast alia plangebat parte retectos Deidamia dolos, cuius cum grandia primum lamenta et notas accepit pectore voces, haesit et occulto virtus infracta calore est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:91)
tunc epulis consumpta dies, tandemque retectum foedus et intrepidos nox conscia iungit amantes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:119)
"quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris Deidamian eat viduaque e sede revellat attonitam et magni clamantem nomen Achillis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권37)
saevus et e puppi longo clamore magister dissipat amplexus atque oscula fida revellit, nec longum cara licet in cervice morari, attamen in terras e plebe novissimus omni ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri18)
"meruere tuae, meruere tenebrae ultorem sperare Iovem, nova sontibus arma iniciam regnis, totumque a stirpe revellam exitiale genus, belli mihi semina sunto Adrastus socer et superis adiuncta sinistris conubia, hanc etiam poenis incessere gentem decretum;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권82)

SEARCH

MENU NAVIGATION