라틴어 문장 검색

Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer et caeli statione novissimus exit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:2)
Diffugiunt iussi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:7)
Diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis esse putant tutos, donec Meleagros et una lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:1)
diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros incustoditae diripiuntur opes, ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra, et quas divitias incola pauper habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1026)
venient cito saecula, cum iam socius calor ossa revisat animataque sanguine vivo habitacula pristina gestet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti9)
ille suos suscepta lege revisit, forma sed his vituli solus deus et deus aurum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Moyses accepit legem 2)
non respicit ultra Loth noster, fragilis sed coniunx respicit, et quae fugerat inverso mutabilis ore revisit, atque inter patrias perstat durata favillas.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1206)
mox et triformis angelorum trinitas senis revisit hospitis mapalia, et iam vietam Sarra in alvum fertilis munus iuventae mater exsanguis stupet, herede gaudens, et cachinni paenitens.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 11)
"surgat et in nostris templum venerabile castris, omnipotens cuius sanctorum sancta revisat."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1234)
Reviso quid agant aut quid captent consili.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 45)
Reviso quidnam Chaerea hic rerum gerat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 44)
Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo ture calent arae, sertisque recentibus halant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:7)
Diffugimus visu exsangues:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:9)
Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu fida petunt:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:19)
sinite instaurata revisam proelia:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION