라틴어 문장 검색

ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, et tandem sensus convaluere mei, adloquor extremum maestos abiturus amicos, qui modo de multis unus et alter erant, uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, imbre per indignas usque cadente genas, nata procul Libycis aberat diversa sub oris, nec poterat fati certior esse mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 36)
si vero ex coamantis delicto procedat vel ipsius naturae defectu, eum aliquando revixisse memores minime sumus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:3)
Hie subiecta uidet, formis uiduata, reuerti Ad Chaos antiqum propriamque requirere matrem Inque statu proprio puram iuuenescere formam Nec sua degeneris subiecti tedia flere;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:2)
Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur, Ut donem flendo, flebile carmen eis. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:6)
Flet natura, silent mores, proscribitur omnis Orphanus a veteri nobilitate pudor.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:9)
Flevit super his omnis populus Catholicorum, quoniam fortes consiliarii et auctores rerum capitalium habebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:5)
» Haec dum cum lacrymis magnisque suspiriis ad comprimores desolatos loquerentur, universorum revixit spiritus, et deinceps stabiles cum eis in omni angustia permanserunt nullam abhinc fugam meditantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:5)
quidam vero super ejus dolore nimium ac dolenter flebant, eo quod tanto principe destitui in hoc longo exsilio pertimescebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 36:7)
Intrans itaque civitatem, dum incolumis omnium pateret oculis, revixit spiritus cunctorum gementium, et de ejus morte hactenus dolentium, eo quod caput et rex Christianorum et princeps Jerusalem adhuc vivus et incolumis receptus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 18:6)
Dehinc regem circumstantes ac plurimum flentes, gestatorioque eum imponentes, Jerusalem in nimia lamentatione virorum ac mulierum detulerunt medicos peritissimos illi acquirentes, quorum arte et peritia ab hac mortifera plaga rex et fortis athleta posset convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 44:6)
fleverunt et universi principes exercitus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:17)
flevit et amarissimis lacrymis super eum nobilis uxor comitis Baldewini Hamaicorum, eo quod socius et conviator de terra longinqua Galliae descendisset ad adorandum in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:18)
Nam utidem ait, "Sanctius est amicum reparare quam flere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:16)
Et temperatus tamenfletus inter tristes non est prohibitus immo census, secundum beatum Paulumqui dixit in epistola prima ad Romanos, "Gaudete cum gaudentibus et fletecum flentibus," et cetera.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:17)
Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati Flere vetat?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION