라틴어 문장 검색

senatus, ne quid absente rege statueret, legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Caecilium Metellum M. Baebium Tamphilum Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 267:1)
et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 240:1)
secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 402:1)
Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias egerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 138:1)
et statim legatos tam ad regem Angliae quam ad regem Hispaniae expedivit, qui eos ad bellum et foedus offensivum ineundum contra Gallum excitarent, se cum magnis copiis in bellum adfuturum pollicitus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 1:6)
itaque ignarus rex quae cum Hannibale legatis suis convenissent quaeque legati eius ad se adlaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 531:1)
Ruperat enim rex Babyloniae foedus quod legati ejus Antiochiam missi cum Christianis principibus popigerant, nihil causae adversus eos habens praeter quam quod Reymundus comes Tortosam civitatem apprehendit, et praesidium Archas plurimis diebus obsedit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:3)
Adrianus papa obiit, et Leo, mox ut in locum eius successit, misit legatos cum muneribus ad regem;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 116:2)
Dominicus abbas de monte Oliveti, legati quoque filiorum Godofridi regis Danorum, pacis ac foederis causa directi et de Sclavorum regionibus quidam Abodritorum primores Ceadragum ducem suum accusantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 313:1)
Per hoc itaque, quod Evrebertus consiliatus est, Balduinus itaque comes legatos dirigit ad Odonem regem, mandans cum sua gratia velle tenere abbatias sui consobrini.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCII 46:3)
23. "Domini mei legati, ex mandato regis respondebo orationi domini prioris, eloquenti admodum et ornato, paucis et perspicuis verbis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 23:1)
tum legatos et dona Scydrothemidi regi (is tunc Sinopensibus imperitabat) expediri iubet praecepitque navigaturis ut Pythicum Apollinem adeant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 83장10)
quin etiam Vologaesus Parthorum rex missis ad senatum legatis de instauranda societate hoc etiam magno opere orauit, ut Neronis memoria coleretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 57장 2:1)
missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et Bostar et Mago, eodem, ad Iunonis Laciniae, ubi navis occulta in statione erat, perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 454:1)
heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus voluntarium consciverat exilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 330:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION