라틴어 문장 검색

Diem vero sancti Paschae in omni honore et gloria propter legatos regis Graecorum jussu domini patriarchae coronatus solemniter ac regaliter celebravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:7)
Legati vero regis Graecorum benigne commendati, donisque magnificis ampliati, Constantinopolim remissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 16:2)
Ad eum ergo de philosophis vestris aliquos legate, per quos vobis quidin tota vita vestra sit venturum declarabit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:10)
Venite venite, legati regis inobedientis!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:16)
Tentis igitur regis utriusque legatis, et negotio tectius diu , cum pacem oportere tribui quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re fore sententiarum via concinens approbasset, advocato in contionem exercitu, imperator pro tempore pauca dicturus, tribunali adsistens, circumdatus potestatum coetu celsarum, ad hunc disseruit modum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 10:1)
non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal unius legati lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia mala vexantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 3:3)
Qui virginem omni remediorum solacio plene curatam, patri tutissime servans, cum a Mallio Prisco, imperatoris legato, munimentum quo claudebatur obsideri coepisset, defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua compegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 10:2)
Cumque urbi propinquaret, senatus officia, reverendasque patriciae stirpis effigies, ore sereno contemplans, non ut Cineas ille Pyrri legatus, in unum coactam multitudinem regum, sed asylum mundi totius adesse existimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 10장 5:1)
Cuius asseveratione eadem subinde replicantis, ad maiora stimulati fiducia, missis legatis, satis pro imperio Caesari mandaverunt, ut terris abscederet virtute sibi quaesitis et ferro;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 3:1)
qui ignarus pavendi, nec ira nec dolore perculsus, sed fastus barbaricos ridens, tentis legatis ad usque perfectum opus castrorum, in eodem gradu constantiae stetit immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 3:2)
Hac rerum varietate, quam iam digessimus, ita conclusa, Martius iuvenis, Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente, securus, sollicitusque idem ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres Tabernas revertit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 1:1)
At barbari perstricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio, parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis immineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis compositis, quae denuntiarent concordem foederum firmitatem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 3:1)
et Sapor Persarum rex frustra de pace per litteras et legatos agunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장2)
Ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus, latius semet extentans, pacis amplectitur nomen, et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato, litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 2:1)
Hos legatos negotio plene digesto, oppositaque condicionum perplexitate, ut in eisdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 8장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION