라틴어 문장 검색

quod si ridicula haec ludibriaque esse videmus, re veraque metus hominum curaeque sequaces nec metuunt sonitus armorum nec fera tela audacterque inter reges rerumque potentis versantur neque fulgorem reverentur ab auro nec clarum vestis splendorem purpureai, quid dubitas quin omnis sit haec rationis potestas, omnis cum in tenebris praesertim vita laboret?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:13)
Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit, maxime si scientia quam labore quaesivit cum paucis illi familiaris et plurimis sit incognita, ut de astronomia vel dialectica ceterisque similibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:1)
Obsecutus es, inquit, Eustathi, dialecticae, ego medicinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 33:2)
Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere per- sonam.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, poem pr8)
Mimos ridiculi Philistionis Et convivia nequiora vita Et quidquid lepida procacitate Laxat perspicuo labella risu.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLI7)
Altera ridicula est, altera putidula.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XX4)
Ridiculum est:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LIV2)
sunt multae unius partis utrique sufficientes, ut 'tenemur amicitiis', ridiculum enim est si addas 'mutuis', cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4094)
sciendum tamen hoc esse vitiosum, monosyllabo finiri versum, nisi forte ipso monosyllabo minora explicentur animalia, ut parturient montes, nascetur ridiculus mus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 833)
et si hoc ridicule credunt dicant quod laborant". lunaeque labores vel errores, quia non recta in- cedit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 47812)
"Nonne ridiculum est vel lugere quod colas vel colere quod lugeas?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:5)
nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes ut legibus verbis quoque novis cogimur uti, quae docti ut dixi a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 7:3)
et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati non interpretati quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice, quae quo facilius minus docti intellegerent, iucunditate quadam ad legendum invitati;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 10:4)
sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus ut aliis multis consuetudo iam utitur pro Latinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:4)
dialecticorum vero verba nulla sunt publica, suis utuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 32:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION