라틴어 문장 검색

inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:3)
Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 219:2)
quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:4)
itaque non nulli ridiculi homines hoc ipsum non insulse interpretantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:5)
cum enim Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia, et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset, noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos tribus legendos dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 223:4)
faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una contione meministis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:2)
nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per se ipsum invidendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 228:2)
videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus responderit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:2)
quintum, quae sint genera ridiculi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 235:7)
Locus autem et regio quasi ridiculi - nam id proxime quaeritur - turpitudine et deformitate quadam continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:1)
Quatenus autem sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum est, quod in quarto loco quaerendi posueramus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:1)
facinerosos [enim] maiore quadam vi quam ridiculi vulnerari volunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:3)
quam ob rem materies omnis ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt in vita hominum neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob facinus ad supplicium rapiendi videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 238:3)
Quae cuius modi sint facilius iam intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum genera venerimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 239:4)
" Perspicitis genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium, sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis aspergendum, sive fingas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 241:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION