라틴어 문장 검색

turgidus hic epulis atque albo ventre lavatur, gutture sulpureas lente exhalante mefites.
(페르시우스, 풍자, satire 358)
"tibi torta cannabe fulto cena sit in transtro Veientanumque rubellum exhalet vapida laesum pice sessilis obba?"
(페르시우스, 풍자, satire 591)
Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans Tiburis Argei pomifera arva rigas, Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, Ungue notata comas, ungue notata genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 624)
Adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni Vatum Pieriis ora rigantur aquis - Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 916)
utque erat e somno tunica velata recincta, nuda pedem, croceas inreligata comas, Thesea crudelem surdas clamabat ad undas, indigno teneras imbre rigante genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:367)
grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas cum mea concreto sicca dolore forent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
"aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae, hunc meus implevit generoso flore maritus atque ait arbitrium tu, dea, floris habe."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권115)
Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes descendunt illac simulacraque functa sepulcris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 41:2)
Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et "mecum tibi sint certamina" dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 6:1)
Ingemuere simul, simul incurvata dolore membra solo posuere, simul suprema iacentes lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:11)
membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:16)
Dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me infelicem animam nostroque exhalat in ore;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:24)
illud auditum saxis intellectumque ferarum sensibus in ventos anima exhalata recessit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 5:3)
Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit, singultuque pias interrumpente querellas "quae mea culpa tuam," dixit "carissime, mentem vertit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 51:3)
Nebulae caligine mixtae exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION