-
Adeo ut ad peditatum suum constituendum et roborandum mercenarias cohortes Helvetiorum aut Germanorum adhibere fere consueverint.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:24)
-
Hoc facto, Maximilianus (cuius moribus penitus insitum erat ut negotia semper semiperfecta relinqueret, et reliqua imaginatione tantum forti consummaret, tanquam sagittarius malus qui sagittas ad cuspidem usque attrahere non solet, cui etiam tam facile fuisset sponsam suam praesens amplexari quam huiusmodi ludibria instituere) omnia iam pro certis ducens neglexit ad tempus cogitationem de nuptiis, et bello totus incubuit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:5)
-
Etenim mandatis commissariorum ad benevolentiam exigendam assignatorum inseri voluit ut, si incidissent in homines frugi et parsimoniae deditos, illos moneret fieri non posse quin ille pecuniis abundarent quod magnos sumptus non facerent;
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:9)
-
Etiam protectiones quae prius lege communi in usu erant pro iis qui militabant statuto roboratae sunt.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 8:4)
-
Illa erat industria et artes pecunias a subditis suis emungendi per mulctas et forisfacturas ex legibus poenalibus, id quod hominum animos magis hoc tempore perculsit, quoniam facile erat cernere hoc in ingenio regis penitus insitum fuisse, cum nullae eum premerent rei pecuniariae angustiae, sed contra thesauro ubertim abundaret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 23:2)
-
11. Dubitatio quaedam temporibus sequentibus oborta est cum divortium Henrici Octavi et dominae Catharinae tantas turbas in orbe concitaverat, utrum Arthurus carnaliter cognovisset Catharinam uxorem suam, quo ista pars, de cognitione carnale, casui insereretur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:1)
-
16. Hoc tempore status regis fuit florentissimus, amicitiis Scotiae munitus, Hispaniae roboratus, Burgundiae ditatus, universae turbae intestinae siluerunt, atque omnis belli strepitus (tanquam tonitru ex longinquo) in Italiam delatus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:1)
-
Certe per plurimas leges huius regis tempore conditas liquido apparet regem tutissimum iudicasse leges militares legibus parliamentariis roborare.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 28:4)
-
8. Ad sanctius consilium suum plurima negotia referebat, ubi frequenter et ipse praesidebat, satis gnarus hoc pacto se via recta et solida insistere tam ad auctoritatem suam roborandam quam ad iudicium suum informandum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:1)
-
Verum se magnum quiddam consequutos putant si aliquid ex proprio inserant et adjiciant;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:52)
-
sicut speculum inaequale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturae suam naturam inserere et immiscere.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:5)
-
dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
-
14. Calor coelestium, etiam in regione calidissima atque temporibus anni et diei calidissimis, non eum gradum caloris obtinet, qui vel lignum aridissimum vel stramen vel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 154:1)
-
Oportet autem ut vitrum demissum, antequam inseratur in alterum, calefiat ad ignem a parte superiori, ventre scilicet.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 179:1)
-
Quam inopes simus historiae quivis facile advertet, cum in tabulis superioribus, praeterquam quod loco historiae probatae et instantiarum certarum nonnunquam traditiones et relationes inseramus (semper tamen adjecta dubiae fidei et auctoritatis nota), saepenumero etiam hisce verbis, fiat experimentum, vel inquiratur ulterius, uti cogamur.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 184:1)