라틴어 문장 검색

Hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis, omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestrae sanctitudinis epistulis roboranda, et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad eam confortandam litteras exigatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 4:6)
QUAMVIS in Cassio et Bruto partes sustulisset, in Pompeio totum partium nomen abolevisset, nondum tamen ad pacis stabilitatem profecerat Caesar, cum scopulus et nodus et mora publicae securitatis superesset Antonius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB VENTIDIO 1:1)
Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante, semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:1)
Denique quod longo venit impete, sumere debet mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo et validas auget viris et roborat ictum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:5)
Cui pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis roborentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:1)
61. Cum autem pro Deo, et ad emendacionem regni nostri, et ad melius sopiendum discordiam inter nos et barones nostros ortam, hec omnia predicta concesserimus, volentes ea integra et firma stabilitate in perpetuum gaudere, facimus et concedimus eis securitatem subscriptam;
(Magna Carta 63:1)
inmota tenebat lumina physicum enim est ut qualitatem animi ex oculorum aut corporis stabilitate aut mobilitate noscamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3313)
reqviescunt fe- tibus a. non etiam roborantur, quod intermissio efficit arationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 822)
"Fortitudo enim infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina virtutis est;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:20)
firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius quam in amicitia quaerimus fides est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 83:1)
in talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:3)
in ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 127:2)
alii cum eas voluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi videtur, expediunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 86:2)
restincta enim sitis stabilitatem voluptatis habet, inquit, illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 12:13)
'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate' - , quid tendit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION