라틴어 문장 검색

"quam cuperem tamen ante necem, si potis est, revocare tuam, torva puellula, nequitiam, respice gaudia quanta metas, quae tibi fert genialis honor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.28)
quem torva mater eminus triste intuens vultu et severis vocibus sic increpat:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1302)
"huc taurus ingens fronte torva et hispida sertis revinctus aut per armos floreis aut inpeditis cornibus deducitur, nec non et auro frons coruscat hostiae, saetasque fulgor brattealis inficit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1426)
dixerat et torvam faciem furialiaque arma exuit inque habitum sese transformat honestum;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1152)
Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique vices, una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto, - ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, - et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:12)
Cernimus adstantis nequiquam lumine torvo Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis, concilium horrendum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:2)
" Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 18:25)
Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:13)
ipsa inter medias flagrantem fervida pinum sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem, torvumque repente clamat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:10)
Allecto torvam faciem et furialia membra exuit, in vultus sese transformat anilis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:4)
Una torvus Abas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:3)
Torva leaena lupum sequitur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.49)
Optuma torvae forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix, et crurum tenus a mento palearia pendent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 2:2)
dant alios Furiae torvo spectacula Marti, exitio est avidum mare nautis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 284)
fertur pudicae coniugis osculum parvosque natos ut capitis minor ab se removisse et virilem torvus humi posuisse voltum, donec labantis consilio patres firmaret auctor numquam alias dato interque maerentis amicos egregius properaret exul.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 514)

SEARCH

MENU NAVIGATION