라틴어 문장 검색

de incestu rogatione Peducaea;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:13)
ut, si constitueris cuipiam te advocatum in rem praesentem esse venturum atque interim graviter aegrotare filius coeperit, non sit contra officium non facere, quod dixeris, magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 43:6)
Haec rogatio ad ea pertinet, quae paulo ante dixi honeste amico a iudice posse concedi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 54:3)
Quod idem multis annis post C. Mancinus, qui, ut Numantinis, quibuscum sine senatus auctoritate foedus fecerat, dederetur, rogationem suasit ear, quam L. Furius, Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:8)
Cum C. Marius maerorem orationis meae praesens ac sedens multum lacrimis suis adiuvaret cumque ego illum crebro appellans conlegam ei suum commendarem atque ipsum advocatum ad communem imperatorum fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine meis lacrimis, non sine dolore [magno] miseratio omniumque deorum et hominum et civium et sociorum imploratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 196:1)
vi pulsum e templo L. Cottam et T. Didium, cum intercedere vellent rogationi, nemo poterat negare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 197:5)
ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 283:3)
orat reus, urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus, denique ut interrogemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:3)
et rogatio atque huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 203:4)
alter, vir optimus, etiam suasit rogationem me ex senatus consulto ferente, alter acerrime se defendit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:6)
deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:5)
in hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et fert ex senatus consulto et de religione antiquetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 13 6:7)
postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 4:2)
nam cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola Curionis, et populum ut antiquaret rogabant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:4)
Piso autem consul lator rogationis idem erat dissuasor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION