라틴어 문장 검색

Repperi tamen in oratione C. Caesaris, Qua Plautian Rogationem Suasit, necessitatem dictam pro necessitudine, id est iure adfinitatis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 6:1)
contionem autem habere est verba facere ad populum sine ulla rogatione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVI 4:2)
Quid sint comitia calata, quid curiata, quid centuriata, quid , quid concilium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 1:1)
Is qui non universum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non 'comitia,' sed ' concilium' edicere debet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 5:2)
Ita ne 'leges' quidem proprie, sed 'plebisscita' appellantur quae tribunis plebis ferentibus sunt, quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure quod plebs statuisset omnes Quirites tenerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 5:4)
Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 24:1)
9. Dum ibi moraretur, sanctius concilium suum, adhibitis etiam aliis magnae dignitatis viris, convocavit, in quorum praesentia pactum suum de ineundo cum Elizabetha matrimonio renovavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 13:1)
Ideoque iudices de ea consulebant, qui in eum finem in scaccharii camera (ubi haberi solet iudicum concilium) convenerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:26)
Sub hoc tempus rex in concilium suum sanctius ascivit Iohannem Mortonum et Richardum Foxum, alterum Eliensem, alterum Exoniensem episcopum, homines exsomnes et multi silentii, quique una cum eo excubias quasdam agebant in alios omnes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:4)
Huic coniecturae maxime illud suffragatur, quod quamprimum coniuratio ista maturuerat et eruperat, rex ita afficiebatur ut reginam illam repente in monasterio de Bermondsey concluserit, omnesque fortunas eius et reditus fisco applicarit, hocque ordinavit per concilium et conventum quendam ostiis clausis habitum absque processu aliquo legali, exili admodum et longe petito usus praetextu, quod nempe filias suas ex asylo in potestatem regi Richardo contra promissum suum tradidisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:14)
Rex igitur concilium suum convocavit apud coenobium Carthusianorum ad Shinam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 5:5)
Quod quidem concilium admodum secreto habitum est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 5:6)
Ista vero regis et concilii sui decreta statim executioni mandata sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 8:4)
Tum vero concilium habuerunt de iis quae ulterius agenda erant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:26)
Sed rex paulo ante Notinghamiam venerat, ubi concilium castrense convocavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION