라틴어 문장 검색

Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei vel Graecae nuces vel Abellanae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장61)
unguere rosa et aceto, vel potius his tinctam lanam sucidam imponere aliave refrigerantia cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장27)
Melius huic rei lycium est, quod idem quoque aeque probat, vel porri vel marrubii sucus, vel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장13)
potio ex menta nucibusque Graecis et amylo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장14)
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장7)
Si ardor stomachum urget, aceto cum rosa subinde fovendus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장22)
si vero dolor tantum levandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장11)
butyrum cum rosa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장8)
emplastrum id, quod ΤΕΤΡΑΦΆΡΜΑΚΟΝ Graeci vocant, rosa liquatum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장10)
Si durities manet, mollire commode videtur solanum in lac demissum, deinde contritum, et cera alba atque medulla cervina cum irino, aut sebum taurinum vel caprinum cum rosa mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장17)
Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa fiet, ei recens suilla adeps et ex ovis album misceatur, idque adponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장20)
Si maior est dolor, papaveris cortices in vino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장23)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliave verbena ex reprimentibus decocta sit, induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장30)
Ex quibus duo priora ex aceto teruntur, cera cum rosa liquatur, et tum omnia iunguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장47)
salis P. IIII, quae excipiuntur cerato ex rosa facto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장82)

SEARCH

MENU NAVIGATION