라틴어 문장 검색

itaque cum mille peditibus rex qui ab Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem navibus constratis secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 539:1)
quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse, dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 575:1)
qui omissis quae in Hellesponto agebat cum rostratis navibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 479:1)
et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum viginti navibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 275:1)
in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob victoriam M. Aemilii consulis, cui collega Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 205:1)
cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius praeerat, inclusas esse, circumvectus propere ac summotis terrore hostium navibus, onerarias datis qui prosequerentur decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 341:1)
cum viginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab laevo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum M. Porcio Catone - quaestor is tum erat - onerariis futurum praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 355:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION