라틴어 문장 검색

Quia lapis de pariete clamabit, et trabes de contignatione respondebit ei.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장11)
Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:34)
rotam uolubili orbe uersamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:20)
Uelox praecipitat rota
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 35:1)
insuper ponit trabes;
(카이사르, 히스파니아 전기 5:2)
Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant subiectisque eas rotis funibus iumentisque obiectis derectis plateis in quamcumque erat visum partem movebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:9)
Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 6:2)
aditus autem atque itinera duo, quae extra murum ad portum ferebant, maximis defixis trabibus atque eis praeacutis praesepit.
(카이사르, 내란기, 1권 27:4)
Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt;
(카이사르, 내란기, 2권 9:3)
Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:3)
Ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant.
(카이사르, 내란기, 2권 10:6)
Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:7)
Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 26장3)
Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem non amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro conlocabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장3)
transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION