라틴어 문장 검색

Piso Pilumnum dictum, quia pellat mala infantiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 763)
primitiae rudimenta, quasi Troiani.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1561)
dum modo hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint, esse laudandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 142:3)
qui in illa infantia naturale illud, quod aures hominum flagitabant, tenebant tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et aequalibus interspirationibus uterentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 198:5)
omnino ΠΟΡΠΑΠΥΜΝΑ. accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praevaricatum, deinde Pompei mira contentio, iudicum sordes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 18 2:8)
possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:19)
Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodam horrore tractavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:2)
Educentur hic qui hic nascuntur, statimque ab infantia natale solum amare frequentare consuescant.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:3)
tale rudimentum tanto sub nomine debes, nunc iuvenum princeps, deinde future senum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:122)
53. In familia fides omnes gradus aetatis complectitur, inde ab infantia:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:1)
puerorum infantia primo errorem cum lacte bibit, gustaverat inter vagitus de farre molae, saxa inlita ceris viderat unguentoque lares umescere nigros.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권73)
"doctor amarus enim discenti semper ephebo, nec dulcis ulli disciplina infantiae est."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.9)
"da septuennem circiter puerum aut minus, qui sit favoris liber et non oderit quemquam nec ullum mentis in vitium cadat, periclitemur quid recens infantia dicat sequendum, quid novus sapiat vigor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1265)
Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum vota precesque meae!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:10)
nec aliter, quam si mihi tradatur educandus orator, studia eius formare ab infantia incipiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION