라틴어 문장 검색

Flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae quia vires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisve ea locus fideli adservaturus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 444:1)
quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 291:2)
insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro Bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 310:1)
in vico Longo, ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit, aramque ibi posuit et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriam patriciarum hanc ego aram inquit Pudicitiae Plebeiae dedico vosque hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 313:1)
complura sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque ut essent paterentque populo curarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 601:2)
iuxta cratera et leonem navis est, quae nominatur Argo, cuius prora obscuratur, sed malus et quae sunt circa gubernacula eminentia videntur, ipsaque navicula et puppis per summam caudam cani iungitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장10)
nam Latine haec cratera dicitur, unde Persius si tibi crateras argenti incusaque pingui auro dona feram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7242)

SEARCH

MENU NAVIGATION