라틴어 문장 검색

Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum an ille philosophus esset si quidem inlatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia uelut insultans:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:11)
Luxuriae Nero saeuientis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 4:1)
Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:7)
Mentis uulnere saeuiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 39:1)
sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:3)
Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장9)
saevit in auctorem prodigiosus honos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:7)
Thracum Macetumque ruinae taedet et in gentes iterum saevire sepultas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:93)
ne cessa, iuvenis, comminus adgredi, impacata licet saeviat unguibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:3)
nos praedae faciles insultandique iacemus?"
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:253)
hic hominum pecudumque lues, sic pestifer aër saevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:340)
tua cura coëgit inclusis aperire fugam, ne peior in arto saeviret rabies venturae conscia mortis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:29)
pro cuspide ferri cuncta volant, dum dextra ferox in vulnera saevit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Rimanti telum ira facit3)
quemcumque deorum laesimus, insultet iugulo pascatque furorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum23)
tum super insultans avidus languentia curru membra teri multumque rotae sparsere cruorem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia54)

SEARCH

MENU NAVIGATION