라틴어 문장 검색

sed maturius is auferendus, curioseque vestimentis involvendus est, ut neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid assumat, insudet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVII De sudore eliciendo. 8:4)
Sed curiose prospiciendum est, ne tempus remissionis decipiat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 3:1)
huic enim quaedam curiosior observatio necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 5:3)
Quibus vero articulorum dolor certis temporibus revertitur, hos ante et curioso victu cavere oportet, ne inutilis materia corpori supersit, et crebriore vomitu;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 9:1)
Obligarique aequum est confessione rei, quo curiosius etiam circumspiciat, ne, quod per se exiguum est, majus curantis negligentia fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 5:2)
eo curiosius deducitur, quo minor laeviorque est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 12:5)
deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 19:5)
Curiosius igitur agendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 30:1)
curiosiusque haec facere, iis ossibus motis, quae validis plenisque musculis continentur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 7:9)
Quid labor humanus tantum ratione sagaci proficit?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice20)
novi quo Thessala cantu eripiat lunare iubar, quid signa sagacis Aegypti valeant, qua gens Chaldaea vocatis imperet arte deis, nec me latuere fluentes arboribus suci funestarumque potestas herbarum, quidquid letali gramine pollens Caucasus et Scythicae vernant in crimina rupes, quas legit Medea ferox et callida Circe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:67)
illae gravioribus aptae morsibus, hae pedibus celeres, hae nare sagaces, hirsutaeque fremunt Cressae tenuesque Lacaenae magnaque taurorum fracturae colla Britannae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:153)
Nam qui se in hac scientia perfectum volet profiteri, sit oportet rerum naturae sagacissimus, declinationum mundi non ignarus, ut exploratum habeat quid cuique plagae conveniat, quid repugnet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 22:1)
tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 17:1)
Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION