라틴어 문장 검색

atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum uinum redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 4:5)
Quin etiam fouere aqua calida marina, uel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 4:6)
Si tamen uetus morbus est, interponi quarto uel quinto die purgationis causa uinum Graecum salsum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 5:6)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:1)
At si parum causa discernitur, perfundere caput, primum calida aqua, sicut supra praeceptum est, uel salsa, uel ex lauro decocta, tum frigida posca.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 8:1)
caput radere, idque perfundere aqua calida uel marina uel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 3:2)
sub eadem salsa est saliua, sonant aures, uenae mouentur in capite, turbida urina est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:3)
Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:1)
utilis in ieiunio potio est apsinthi uel hysopi uel rutae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:4)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:1)
- His recte aluus ducitur, potiones ex absinthio dantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:3)
Quod ad cibum uero pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque aluum adstringentibus, sed paullo lenioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 2:5)
Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:4)
Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie deuorare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:4)
Potui uero ieiuno dari debet apsinthium incoctum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION