라틴어 문장 검색

Quod ubi incidit, diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fovendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장169)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 7:3)
calidus refrigerare, frigidus calefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 14:2)
Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:1)
Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:3)
frigida lauatio, caro assa, frigidi cibi uel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 36:4)
Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:3)
Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:2)
Omne uero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut euocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 9장 2:1)
inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo neruis opitulatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:2)
Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, noua quam uetusta plus alimenti habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 10:1)
aliae calfaciunt, aliae refrigerant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 1:7)
caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, uetus caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:2)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 2:1)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION