라틴어 문장 검색

atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum vinum redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장18)
Quin etiam fovere aqua calida marina, vel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장23)
Si tamen vetus morbus est, interponi quarto vel quinto die purgationis causa vinum Graecum salsum potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장29)
Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus vel porri vel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장63)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장28)
7) praeceptum est, vel salsa, vel ex lauro decocta, tum frigida posca.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장36)
caput radere, idque perfundere aqua calida vel marina vel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 3장13)
sub eadem salsa est saliva, sonant aures, venae moventur in capite, turbida urina est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장10)
efficacissimumque est hic quoque salis calidus sucus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장18)
Melius huic rei lycium est, quod idem quoque aeque probat, vel porri vel marrubii sucus, vel nuces Graecae cum tracanto contritae et cum passo mixtae, vel lini semen contritum et cum dulci vino mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장13)
porri vel marrubii sucum adsumere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장18)
Protinus autem debet sorbere vel acetum vel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장31)
Quod ad cibum pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque alvum adstringentibus, sed paullo lenioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장13)
abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장6)
ventrem ipsum liquare, dato lacte et vino salso frigida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION