라틴어 문장 검색

Quibus vero natura tantum tribuit sollertiae, acuminis, memoriae, ut possint geometriam, astrologiam, musicen ceterasque disciplinas penitus habere notas, praetereunt officia architectorum et efficiuntur mathematici.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장73)
Titius consecutus est homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 5:2)
Cum autem Artifices parum accurate operari soleant, fit ut Mechanica omnis a Geometria ita distinguatur, ut quicquid accuratum sit ad Geometriam referatur, quicquid minus accuratum ad Mechanicam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:7)
Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 18:1)
Quare est etiam ex hoc ostendere seniorem geometriae vim, quod omnis motus est post quietem et natura semper statio prior est, mobilium vero astronomia, inmobilium geometria doctrina est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:41)
Hoc enim non sequitur ex principiis geometriae, quia oppositum consequentis potest stare cum antecedente, scilicet primum motum et mundum esse aeternum potest stare cum principiis geometriae et omnibus suis conclusionibus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION