라틴어 문장 검색

atque etiam qui specie capiuntur, vulsis levatisque et inustas comas acu comentibus et non suo colore nitidis plus esse formae putant, quam possit tribuere incorrupta natura, ut pulchritudo corporis venire videatur ex malis morum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 99:1)
Quorum etiam qui firmioribus animis obvii hostibus fuerant, ludificati incerto proelio ipsi modo eminus sauciabantur, neque contra feriendi aut conserendi manum copia erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 50장6)
oppugnare aut parare omnibus locis, auidius alteri alteros sauciare quam semet tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque uolare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 60장4)
optimus quisque cadere aut sauciari, ceteris metus augeri.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장19)
Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora uadere, auidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장13)
riualem, inquit, occidit, amicam sauciauit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 9:13)
Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 10:13)
Tibi fortius aliquid et quod sentias inurendum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:5)
amare discat coniugem, si quas decor Ioles inussit pectori Herculeo faces, extingue totas, perbibat formam mei.
(세네카, Hercules Oetaeus 9:7)
Cynthia gaudet in exuuiis uictrixque recurrit et mea peruersa sauciat ora manu, imponitque notam collo morsuque cruentat, praecipueque oculos, qui meruere, ferit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 838)
haec cura et cineri spirat inusta meo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1147)
"ne, quaeso, invidiam patrio mihi nomine inuras:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 210)
nos quidem, prout valemus, absentes praesentesque vota facimus, preces supplicationesque geminamus, ut suspenso ictu iam iamque mucronis exserti pietas Augusta seminecem quamquam publicatis bonis vel exsilio numeretur, illo tamen, seu exspectat extrema quaeque seu sustinet, infelicius nihil est, si post tot notas inustas contumeliasque aliquid nunc amplius quam vivere timet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 13:1)
nosti, ut apparet, ex adversa acie sauciatos, dux veterane, colligere et peritissimus tubicen ad Christum a peccatis receptui canere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:1)
inusta temporibus nuda aera sedent, circumque sonori vertice percusso volvuntur in arma molares.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권322)

SEARCH

MENU NAVIGATION