라틴어 문장 검색

Eminet iam et apparet saxeum dorsum impactosque fluctus in immensum elidit et tollit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 17:1)
et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 212)
campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)
illa, manus ut forte tetenderat in maris undas, saxea facta manus in easdem porrigit undas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 52:3)
Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces attonitaeque diu similis fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:1)
socium quoque saxea moles oppressit spatio stantem propiore Cometen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 31:5)
mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 9:3)
Quae simul ac iuvenem, virgultis abdita, vidit, obstipuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 44:2)
Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit viscera, quod tactis inducit marmora rebus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 26:6)
mens obstetricis sedulae pie in tyrannum contumax ad spem potentis gloriae furata servat parvulum, quem mox sacerdotem sibi adsumpsit orbis conditor, per quem notatam saxeis legem tabellis traderet.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae44)
talemque et ille praetulit oris corusci gloriam Stephanus per imbrem saxeum caelos apertos intuens.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.120)
scandit spiritus ardua, fit pondus grave saxeum, corpus suscipiunt aquae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.24)
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:2)
pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque coniciunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:25)
Ter conatus ibi collo dare brachia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago, [par levibus ventis volucrique simillima somno.] Interea videt Aeneas in valle reducta seclusum nemus et virgulta sonantia silvis, Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION