라틴어 문장 검색

athletis et conseruauit priuilegia et ampliauit, gladiatores sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones magistratibus omni tempore et loco lege uetere permissam ademit praeterquam ludis et scaena.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 3:2)
sed et populus quondam uniuersus ludorum die et accepit in contumeliam eius et adsensu maximo conprobauit uersum in scaena pronuntiatum de gallo Matris deum tympanizante:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 68장 1:5)
Peregrinarum caerimoniarum sicut ueteres ac praeceptas reuerentissime coluit, ita ceteras contemptui habuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 93장 1:1)
Octauio postea, cum per secreta Thraciae exercitum duceret, in Liberi patris luco barbara caerimonia de filio consulenti, idem affirmatum est a sacerdotibus, quod infuso super altaria mero tantum flammae emicuisset, ut supergressa fastigium templi ad caelum usque ferretur, unique omnino Magno Alexandro apud easdem aras sacrificanti simile prouenisset ostentum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 5:2)
feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte subibant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:1)
externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus compescuit, coactis qui superstitione ea tenebantur religiosas uestes cum instrumento omni comburere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 36장 1:1)
nec minore scaena Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per splendidissimum quemque equestris ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius matri circenses carpentumque quo in pompa traduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 1:3)
equestrem ordinem ut scaenae harenaeque deuotum assidue proscidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 2:2)
nec alia de causa uidetur eo die, quo periit, peruigilium indixisse quam ut initium in scaenam prodeundi licentia temporis auspicaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 54장 2:1)
et cum in Laureolo mimo, in quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:3)
cum in crypta, per quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere se diceret, redire ac repraesentare spectaculum uoluit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 1:5)
Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa omnium ordinum statum domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua instituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 22장 1:1)
praeturae consulatusque honore equites R. matronasque ad agendum mimum produxit in scaenam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:3)
donec blandiente profectu, quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans occultae musicae nullum esse respectum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:3)
ludis, per quos scaena Marcelliani theatri restituta dedicabatur, uetera quoque acroamata reuocauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 19장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION