라틴어 문장 검색

ne carmine quidem ludere contrarium fuerit, sicut athletae, remissa quibusdam temporibus ciborum atque exercitationum certa necessitate, otio et iucundioribus epulis reficiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 216:2)
quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:2)
difficiliora enim debent esse, quae exercent, quo sit levius ipsum illud, in quod exercent, ut athletae ponderibus plumbeis adsuefaciunt manus, quibus vacuis et nudis in certamine est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 137:1)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 204:2)
solo tamen eo gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:2)
a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:2)
nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:4)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:1)
non potest athleta magnos spiritus ad certamen adferre, qui numquam suggillatus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 2:2)
Totum athletarum fatum mihi illo die perpetiendum fuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 1:2)
Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:1)
aeque male mihi facit ille qui aut athleta aut phthisicus est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 11:5)
athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION