라틴어 문장 검색

sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:2)
quantoque essent miserabiliora, si ea dicerent ipsi, tanto sunt quadam portione ad adficiendum potentiora, cum velut ipsorum ore dicuntur, ut scenicis actoribus eadem vox eademque pronuntiatio plus ad movendos adfectus sub persona valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 44:1)
praecipue vero cum aliqua velut scenice fiunt, alio cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 56:2)
dicacitas etiam scurrilis et scenica huic personae alienissima est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 138:2)
tyrannicidae imago in gymnasio ponatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 234:2)
contra, mulieris imago in gymnasio ne ponatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 234:3)
quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:2)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 173:1)
quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 204:2)
solo tamen eo gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:2)
a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:2)
nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:4)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et in gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION