라틴어 문장 검색

Per scorpionis vero spatia et sagittarii proclivius deprimens se foramen rediensque circumactione ad capricorni partem VII, restituit celeritate salientis brumales horarum brevitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장56)
organa autem unius operae prudenti tactu perficiunt quod est propositum, uti scorpionis seu anisocyclorum versationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장15)
cum haec ita ad centrum porrectionibus et circinationibus reciperent motus, tunc vero etiam plostra, raedae, tympana, rotae, cocleae, scorpiones, ballistae, prela ceteraeque machinae eisdem rationibus per porrectum centrum et rotationem circum versantem faciunt ad propositum effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장27)
Nunc vero quae ad praesidia periculi et necessitatem salutis sunt inventa, id est scorpionum et ballistarum rationes, quibus symmetriis comparari possint, exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장1)
exibat autem in altum et supra medium tectum fastigium non minus cubita duo, et supra extollebatur turricula III tabulatorum, inque tabulato summo statuebantur scorpiones et catapultae, inferioribus congerebatur aquae magna multitudo ad extinguendum, si qua vis ignis inmitteretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장18)
Habuerat autem mediam contabulationem supra trabiculas, ubi scorpiones et catapultae conlocabantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 15장15)
De scorpionibus et catapultis et ballistis etiamque testudinibus et turribus, quae maxime mihi videbantur idonea et a quibus essent inventa et quemadmodum fieri deberent, explicui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장1)
cum enim sol in scorpione fuerit, oriente scorpione occidit taurus, in quo vergiliae sunt, id est sexto idus novembris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2194)
veri similius autem est a scorpione interemptum, quo oriente occidit, quia et scorpionem tamquam ultorem pudicitiae Diana inter sidera collocavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5359)

SEARCH

MENU NAVIGATION