라틴어 문장 검색

Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo uel porri sucus, aut cum mulso nitri paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:3)
Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 17:4)
Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet uix ei malo posse succurri.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:5)
Sub his enim crustae resoluuntur, quae tum per sternumenta elidi debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 3:1)
Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 2:1)
Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 6:2)
eaque si non parebit, leuiter summa scalpello concidenda erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 3:4)
et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 11:3)
deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 12:9)
Si medicamenta uincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:2)
Sed siue ex medicamentis siue ex ferro crustae occalluerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 13:4)
Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resoluantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 14:1)
Ac si uel uolens aliquis uel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluuit sanguis, frigida aqua adhibenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 14:2)
Si non uincitur, purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et sicut reliqua usta curandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 3:2)
Luxata igitur, in quacumque parte corporis sunt, quam primum sic curari debent, ut, qua dolor est, ea scalpello cutis crebro incidatur, detergeaturque eodem auerso profluens sanguis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION