라틴어 문장 검색

ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione, quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장9)
Fores ita compingantur, uti scapi cardinales sint ex latitudine luminis totius XII parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장28)
altitudo inpagis fiat tympani tertia parte, cymatium sexta parte inpagis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장32)
scaporum latitudines inpagis dimidia parte, item replum de inpage dimidia et sexta parte.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장33)
scapi, qui sunt secundum antepagmentum, dimidium inpagis constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장34)
supraque is tympanum fastigii structura seu de materia conlocetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장21)
Sin autem ionicae columnae fient, scapus praeter spiram et capitulum in octo et dimidiam partem dividatur, et ex his una crassitudini columnae detur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장18)
si corinthia erit, scapus et spira uti in ionica;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 9장21)
cum ita bene calcatum et quam densissime fuerit, tunc cocleis, rotis, tympanis conlocatis locus, qui ea saeptione finitus fuerit, exinaniatur sicceturque, et ibi inter saeptiones fundamenta fodiantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장18)
Si enim altitudo contignationis ab summa coaxatione ad imum libramentum divisa fuerit in partes tres, erit earum quinque in scalis scaporum iusta longitudine inclinatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말24)
quam magnae fuerint inter contignationem et imum libramentum altitudinis partes tres, quattuor a perpendiculo recedant et ibi conlocentur inferiores calces scaporum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말25)
Namque aequaliter per id cavum influens aqua sublevat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive tympanum dicitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장21)
in quo conlocata est regula versatile tympanum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장22)
item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, quibus moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae canunt, reliquaque parerga.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장24)
post has virgulas tympanum, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque circulus [descriptioque ex XII caelestium signorum fit figurata], cuius ex centro deformatio unum maius, alterum minus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION